SOCII Reges

SOCII Reges
SOCII Reges
a Romanis olim dicti sunt, quos priscus ille Senatus, aut etiam Princeps Romanus regnare iussisset aut pateretur. His Senatus Consult. Romanum pro diplomate illo, quô universum ius regium continebatur. Et vero ii hôc permissu Reges se et nomine et cultu ferebant; tum re ipsâ, h. e. omnibus Regum muniis tales se profiteri poterant. Usque eo grande in appellatione hac momentum fuisse constat. Coeterum, quo huius beneficii memoria confirmatior et in omnium gentium oculis luculentior esset, his ipsis una cum appellatione mittebatur regius cultus, seu, ut Romae dicta sunt, Regia munera, videl. Diadema; aureapatera, quâ Rex sacrificans uteretur, Sella curulis, Scipio eburneus, Toga picta, Sagulum purpureum; insuper Tunica palmata, Latus clavus, Equi phalerati, Arma equestria, Supellex militaris, qualis Consulibus praeberi solita. Vide quae de Archelao Iudaeorum, de Tigrane Armeniae, de Tiridate eiusdem, de Parthamaspate Parthorum Regibus tradunt Liv. l. 10. Sueton. in Tiberio et Nerone, Tacit. Annal. l. 15. Xiphilinus Traiano, de aliis alii habent; ut et supra in voce Munus. Et quidem Socii sancte habiti sunt, usque ad Consulem C. Posthumium, ante quem nemo unquam Sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit: ideo Magistratus mulis, tabernaculis et omni aliô instrumentô militari ornabantur, ne quid tale imperarent Sociis, Liv. l. 42. Postea paulatim im perium in illos sumi coepit. Unde apud Tacitum iterum Civilis Batavus conqueritur, Neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi. Quam in rem vide praeclare disserentem Grotium de Iure Belli et Pacis l. 1. c. 3. §. 21. uti de Socio Rege Cypri vivo Confiscato, Florum l. 3. c. 9. nec non supra, ubi de Sociali Bello. Sub Graecis Imperatoribus ex Sociis conflatas cohortes ἑταιρίας, harumque praefectos Ε῾ταιριάρχας, et qui his praeerat
Μεγαςταιριάρχην dictum esse, vidimus supra, voce Megahaeteriarcha. aliquid etiam in Cohors.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Союзники в римской истории — В отношении Рима к своим союзникам мы можем отличить три периода: 1) латинский союз, до прекращения его после латинской войны 340 и сл. гг. до Р. Х.; 2) италийский союз, до получения всеми союзниками прав римского гражданства, посредством lex… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Союзники в римской истории — В отношении Рима к своим союзникам мы можем отличить три периода: 1) латинский союз, до прекращения его после латинской войны 340 и сл. гг. до Р. Х.; 2) италийский союз, до получения всеми союзниками прав римского гражданства, посредством lex… …   Википедия

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • CYPRUS — I. CYPRUS castellum naturâ tutum, ab Herode conditum et egregie communitum. Ioseph. l. 1. Bell. Iud. c. 16. et l. 2. Belli, c. 20. est in tribu Beniamin. II. CYPRUS filia Antonii et Cleopatrae, elocata Agrippae; ex quibus prognata Drusilla,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MACCABAEI — Iunio sic dicti, a quatuor literis initialibus verborum Exodi c. 15. v. 11. Quis sicut tu, Deus? . Gap desc: Hebrew depictis in labaris et vexillis eorum militaribus; aliis aliunde: Ceteroquin Assamonaei vel Hasmonaei vocabantur; sive simpliciter …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ДОГОВОР —    • Foedus,          в обширном смысле назывался всякий договор, в более узком значении государственный договор, заключенный посредством религиозных торжественных обрядов. Древнейшие римские foedera были:          a) aequa, т. е. определяющие… …   Реальный словарь классических древностей

  • REMI — I. REMI Urbs praecipua Campaniae Galliae cum titulo primi Ducatus et Archiepiscop. Antiquissimarum et pulcherrimarum Galliae civitatum una. Ibi templum primarium elegantissimae structurae, in quo Reges consecrari solent, oleô, ut dicunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUEDIA — vide SUECIA, et SUETIA. Adde, quod Sueonum, Sueciae, et Suediae nomen Antiquos, boni ominis causâ, a iuvenili vigore et mascula virtute, sumpsisse censet Loccenius, quod Suen denotet iuvenem seu masculum: Ab exteris vero Suedos vocatos, quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”